라틴어 문장 검색

In utrisque enim ternarius differentia est et iunctae extremitates medietate duplae sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:13)
In his ergo geometricam arithmeticamque medietatem perspeximus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:15)
Hic quoque armonica medietas invenitur, si xij ad viij et rursus viij ad senarium comparemus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:16)
Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid uero illi se medio conectat et societ in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:3)
Hesiodus, cum ad medium dolii perventum est, conpercendum, et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:2)
Eborolacensis praedii etiam ante barbaros desolatam medietatem, quae domus patriciae iura modo respicit, suffragio vestro iuri 1 suo optat adiungi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:1)
"quapropter scribe sollicitis (quoque plus credant litteris tuis, meas iunge), quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:6)
necdum enim quicquam de hereditate socruali vel in usum tertiae sub pretio medietatis obtinui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:7)
per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장22)
Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece τάξισ dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διάθεσιν vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et distributione, quae graece οἰκονομία dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장1)
Ordinatio est [modica] membrorum operis [commoditas] separatim universeque proportionis ad symmetriam comparatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장2)
haec efficitur, cum membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent suae symmetriae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장16)
Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis responsus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장17)
et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e foramine , quod Graeci περίτρητον vocitant, navibus interscalmio, quae διάπηγμα dicitur, item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장19)
venustatis vero, cum fuerit operis species grata et elegans membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION