라틴어 문장 검색

Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:1)
Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
Quum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit in quo laboretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 4:1)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiori parte oriuntur, ubi natae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 15:1)
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:1)
hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:6)
Longioris vero, ubi suppuratio in est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:10)
Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:8)
Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:1)
Per haec enim fiet, ne in vitia tabem inferentia incidat, et ut mature vires suas recipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 2:2)
Si materia extrahenda est, ut in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id quod habet resinae aridae, nitri, ammoniaci, galbani, singulorum pondo, cerae pondo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 2:1)
Sed quum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 37:1)
penitusque condita suppuratione, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 40:3)
Ubi ista se remiserunt, jamque is locus prurit, et aut sublividus, aut subalbidus est, matura suppuratio est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 40:4)
In ceteris quoque partibus, si plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamenta supervacua sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION