라틴어 문장 검색

estque tum scrotum et rotundum et tactu leve:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장32)
testiculus ea parte neque visu neque tactu sentitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장56)
Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장60)
et nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장68)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장125)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장10)
quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장86)
dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장119)
Id brevius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장131)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장82)
tactu tamen is locus leniter indolescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장5)
Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus, ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장168)
Eaque spata fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장13)
Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 11:2)
Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION