라틴어 문장 검색

nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
est ipse loco sitorum 2 facile primus quique post tergum cum iam duodecim lustra transmittat, cotidie tamen habitu cultuque conspicuo non iuvenescit solum sed quodammodo repuerascit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:2)
ego vero quicquid impositum est fraudis mihi, utpote absenti, libens audio principalique pro munere amplector, quod 1 quodammodo damnum indemne toleravi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Ruricio suo salutem 2:1)
cumque gignendis 1 artubus animalium ceterorum multifario natura praesidio quasi quaedam sinu patente mater occurrat, humana tantum corpora effudit, quorum inbecillitati quodammodo nover-caretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 3:2)
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti, quarum quodammodo iam sepultarum suscitator fautor assertor concelebraris, teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 1:1)
historiam flagitatam tunc recognosces opportune competenterque, si cum Tyaneo nostro nunc ad Caucasum Indumque, nunc ad Aethiopum gymnosophistas Indorumque bracmanas totus lectioni vacans et ipse quodammodo peregrinere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 4:2)
Pudorem habere servitus quodammodo est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 547)
Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 11:1)
Et tamen haec iam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION