라틴어 문장 검색

ista ministranti regimen solemne dierum haudquaquam soli datur a factore potestas, sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권105)
quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro, quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas, carminis leges amor aureorum nominum parvi facit, et loquendi cura de sanctis vitiosa non est nec rudis umquam, plenus est artis modus adnotatas nominum formas recitare Christo, quas tenet caeli liber explicandus tempore iusto, octo tunc sanctos recolet decemque angelus coram Patre Filioque urbis unius regimen tenentes iure sepulcri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.35)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
Quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:2)
proinde omisi regimen e manibus meis:
(세네카, 아가멤논 3:21)
regia miseri senes vacua relicti, totque per thalamos vident praeter Lacaenam ceteras viduas nurus, tot illa regum mater et regimen Phrygum, fecunda in ignes Hecuba fatorum novas experta leges induit vultus feros:
(세네카, 아가멤논 12:16)
difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:2)
Tiphys in primis, domitor profundi, liquit indocto regimen magistro;
(세네카, 메데아 10:21)
Caeci parentis regimen et fessi unicum
(세네카, Phoenissae 2:1)
""o nostrae regimen viresque senectae, ne volgata mihi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권225)
"accipe, nate, tui nova libamenta triumphi, accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae vincula, quae patri minimum laetanda dedisti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권37)
Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pictatis inpendat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:2)
Alium quoque librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:16)
et cum X ac VII annos eidem prouinciae pontificali regimine praeesset, ibidem in pace uitam finiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.15)
Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, et ipsa recte uiuendo, et subiectis regulariter ac pie consulendo praebuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION