라틴어 문장 검색

Et ad quid aliud in civile bellum corruimus, quid aliud candida nostra signa petebant, et ad quid aliud enses et tela nostra rubebant, nisi ut qui civilia iura temeraria voluptate truncaverant et iugo pie legis colla submitterent et ad pacem patrie cogerentur? 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 4:3)
Absit a viro phylosophie domestico temeraria tantum cordis humilitas, ut more cuiusdam Cioli et aliorum infamium quasi vinctus ipse se patiatur offerri! 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 87:4)
quin ymo a Scithis inter quasi athlotetas et terminum ab incepto suo temerario est aversus. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 24:4)
Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua bestialitate vagantes "in camo et freno" compescerentur in via. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:19)
" At Washingtonius, qui infortunia malaque plurima, quae exercitus Americanus, mira cum patientia, diu perpessus fuerat, probe sciebat, praefectorum istorum consilio temerario vehementissime fuit commotus;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.21)
quanquam, enim, exercitus querimonias justas esse cognovit, mala, tamen, quae in patriam manatura ex tam temeraria tamque inconsulta ducum sententia forent, animo cauto plane jam prospiciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.22)
Wayne, dux Americanus, qui legioni isti praeerat, seditionem compescere incassum nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.13)
Consilio, itaque, praefectorum convocato, mala, quae ex proposito tam temerario oritura credebat, demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.34)
Lites antiquas compescuit, amicitiam consuetudinemque mutuam duas inter gentes restituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.81)
animum rege, qui nisi paret,imperat, hunc frenis, hunc tu compesce catena.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0239)
quae mare compescant causae, quid temperet annum,stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,quid uelit et possit rerum concordia discors,Empedocles an Stertinium deliret acumen?
(호라티우스의 첫번째 편지, 127)
luxuriantia compescet, nimis aspera sanoleuabit cultu, uirtute carentia tollet,ludentis speciem dabit et torquebitur, ut quinunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur.
(호라티우스의 두번째 편지, 271)
maior lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장14)
" Varius mappa conpescere risumvix poterat.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장38)
"cum veniet contra, digito compesce labellum:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I70)

SEARCH

MENU NAVIGATION