라틴어 문장 검색

In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando et dissimulando conpescat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:13)
accepit namque pontificem Aedanum summae mansuetudinis, et pietatis, ac moderaminis uirum, habentemque zelum Dei, quamuis non plene secundum scientiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III.5)
Duxit autem uitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiae, simplicitatis, et iustitiae perfectione.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 2:1)
non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 322:2)
frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 269:1)
et erat dicacior natura quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 440:2)
Eadem ratione vaccinium temperantes et lacte miscentes purpuram faciunt elegantem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION