라틴어 문장 검색

priscorum specimen trium putares, quos olim Babylonicum per ignem cantantes stupuit tremens tyrannus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.56)
Interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:1)
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix - ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat - tale dabit specimen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:6)
an, si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 13:1)
praecipuum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 23:1)
An de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 69:1)
tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장2)
Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem, et tamen facit temperantia bonam valitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:3)
quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:4)
"hac 'itur ad astra,' hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:2)
Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:9)
Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:4)
Si iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quo modo unum animum habebunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 12:2)
" Sed idem animus," inquit, " iustitiae habitum induit et fortitudinis et temperantiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 14:1)
" Hoc fieri posset, si quo tempore iustitia esset, fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset, temperantia non esset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION