라틴어 문장 검색

Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 10:1)
Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:4)
Facit quidem avidos nimia felicitas, nec tam temperatae cupiditates sunt umquam, ut in eo, quod contigit, desinant ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 8:4)
Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:4)
iocis temperatis delectamur, immodicis irascimur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:5)
ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 62:3)
Cuius erit tandem temperatus affectus, cum Socrates non sit ausus se irae committere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:5)
Temperatus sit sapiens et ad res fortius agendas non iram sed vim adhibeat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 91:3)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
praedicat melleas sanctas et floridas, quae procedunt de temperata communione, blanditias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)
apud vos soli quaestioni temperatum vestram illis servate legem usque ad confessionem necessariam, et iam si confessione praeveniantur, vacabunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 15:2)
suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 194:1)
cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:5)
templis tamen deum - ita enim edictum ab rege fuerat - temperatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 312:2)
nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 249:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION