라틴어 문장 검색

et ideo nunc eis defectis ac mortuis, necessario oportere obsidionem urbis Sagittae differre, et hoc tempore exercitum convocatum relaxare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:5)
Eodem quoque tempore Conradus stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, vir praeclarus in omni actione militari, ex legatione et petitione ipsius imperatoris facta ad regem Graecorum, [0670B] regis vero facta ad regem Babyloniae, a carcere et vinculis eductus est, et ob causam dilectionis et mutuae retributionis, Alexio, regi magno Graecorum, restitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:1)
Eodem tempore, quo rex Baldewinus ab obsidione Sagittae rediit, Willhelmus comes de Sartangis, commisso praelio cum rege Damascenorum, Hertoldino nomine, et eodem cum copiis suis attrito in campo castelli Montis peregrinorum, in victoria et gloria cum mille loricatis equitibus et in spoliis multis regressus praesidium Archas, quod dux Godefridus prima expeditione multis ingeniis aut viribus superare non potuit, nunc post plurimam vastationem segetum ac frugum, quam singulis annis circa regionem intulit, consilio cujusdam Sarraceni in virtute magna obsedit, eo quod penuria alimenti habitatoribus [0677D] loci nimia inesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 2:1)
Eodem anno tempore quadragesimali, Martio mense inchoante, Bertrannus, filius comitis Reymundi, undique sua in terra contractis copiis virorum bellatorum et equitum loricatorum, cum quadraginta galeidis, quatuor millia continentibus, in singulis galeidis centum viris pugnatoribus constitutis, [0679A] absque nautis, navigio a loco et urbe S. Aegidii egressus, Pisas urbem Italiae applicuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:1)
Gratia Dei et Domini nostri Jesu Christi voluntas nostra ac victoria adimpleta est de Baruth, licet longo tempore eam expugnaverimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 36:3)
[0696C] Hoc in anno Boemundus avunculus Tankradi, aegritudine correptus, vita discessit apud Bare civitatem, ad ecclesiam B. Nicolai catholice sepultus, tempore quo Henricus V rex, imperator IV, Romae plurimos sibi resistentes hostili impetu in ore gladii crudeliter edomuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 96:1)
Utait quidam philosophus, "Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur,omni tempore in pudore insipientie permanebit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:23)
Et eciam deviduis dixit, "Mulier alligata est legi quanto tempore vir vivit, quodsi dormierit vir eius, liberata est a lege:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 98:18)
nam stultum est, tempore in omni Dum metuas mortem, amittere gaudia vite.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 79:4)
[Hic est sermo quem Albertanus causidicus Brixiensis composuit et edidit inter causidicos januenses et quosdam notarios super confirmatione vitæ illorum tempore domini Manuelis de Madio potestatis januæ currente M.CC.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 1:1)
Quae licet tempore posteriores sint, quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, visus, auditus, et tactus, odor, vox (mens autem et sensus pars animae) pars corporis est, tamen priores sunt disciplinis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:7)
Denique verno apud Aegyptios tempore, sed mense diverso Nilus exundat, ut jaciendis seminibus terra mollescat, et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:15)
Quo significatur numquam Deum eo numero vel tempore interitum hominum fuisse facturum, quo fecit exordium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:22)
Veris enim tempore omnis ager viret, et terra parturit fructus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:11)
Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION