라틴어 문장 검색

Posito quod vis centripeta sit reciproce proportionalis quadrato distantiae locorum a centro, spatia definire quae corpus recta cadendo datis temporibus describit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 3:1)
velocitas in fine temporis exponetur per ordinatam DG, & spatium totum descriptum per aream Hyperbolicam adjacentem ABGD;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 5:3)
Et ob datam velocitatum rationem, describent semper spatia quae sunt ut velocitates primae & tempora conjunctim. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 16:7)
detur velocitas ex dato tempore, & per hanc Propositionem detur spatium ex data velocitate;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 14:3)
Cometa pondere quod habet in altitudine SN eodem tempore, in Solem cadendo, describet spatium AIq.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 55:5)
Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri Phoebus , et a laeva maesta volavit avis . Certe ego , quae voveo , superos motura putabo, Speque tuae mortis , perfide , semper alar . Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam , Auferet illa dies , quae mihi sera venit , > Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum . Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta , Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:5)
Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduae per iter declive senectae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:6)
is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 307:1)
In tempore Laelius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 467:1)
ita sol ea signa circum pervagando certis temporibus auget aut minuit dierum et horarum spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장15)
sed fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio temporum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi potest, quod ne in cogitationem quidem cadit ut fuerit tempus aliquod nullum cum tempus esset) - isto igitur tam inmenso spatio quaero Balbe cur Pronoea vestra cessaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 21:4)
dico quod velocitates initio singulorum temporum sunt in eadem progressione Geometrica inverse, & quod spatia sunt aequalia quae singulis temporibus describuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 2:2)
Pulsus autem temporibus itus & reditus unius eundo latitudines suas conficiunt, hoc est, spatia temporibus proportionalia percurrunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 37:9)
Mirabile enim quiddam est quod, licet princeps esset occulti et reconditi sensus et maiorem in modem suspicax, tempora quoque sua turbulenta et coniurationum plena, spatio tamen viginti quatuor annorum quibus regnavit nunquam consiliarium aliquem suum aut interiorem ministrum deiecit aut discomposuit, excepto solo Stanleio aulae suae camerario.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:11)
Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris umorem ponti magnasque e montibus undas, et quasi terreno quae corpore contineantur, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum * * * ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur neve ruant caeli tonitralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omnis inter permixtas rerum caelique ruinas corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nihil extet reliquiarum desertum praeter spatium et primordia caeca.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION