라틴어 문장 검색

Boemundus vero, Tankradus et omnis militia Antiochiae non segnius illi in faciem armis, lorica et galea ac scutorum testudine ad obsistendum in tubis et cornibus fortiter exclamantes properabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:10)
His itaque dispersis et profugis factis, Tankrado semper eos a tergo caedente, Dei nutu et clementia Boemundus ipsa eadem die fugientibus cum omni comitatu suo obviam factus est, sciens quidem, quomodo adhuc in nocte potenter campos occupaverant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:1)
Crastina autem die radiante, Tankradus et sui, factis aciebus et erectis vexillis, Artesiam in loricis, scutis et lanceis profecti sunt, ubi Brodoan cum inaestimabili equitatu et apparatu occupaverat regionem universam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:9)
Nam Hugo lorica exutus, mox mediis periculis illatus, et solito more gentiles impugnans et multans, sagitta a tergo trans pectus et jecur illius infixa, inter manus suorum vitam exhalavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:8)
[0686D] Vix rex et Tankradus sub festinatione scilicet, diei et noctis horis continuis ad flumen Euphratem pervenerant, et ecce Turci, collectis undique viribus et copiis, velociter eos insecuti sunt ut eos in terga caederent, et sagittis in impetu et solita vociferatione expugnarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:1)
Ubi praelio diu commisso armis et sagittis, ad extremum Ascalonitae terga verterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:6)
Tankradus nunc amplius et validius quam solebat hostes in praesidio urgebat, et scutorum testudine ad eos introrsus venire facie ad faciem contendebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:4)
Turci Tyriique Gallos jam secum urbem intrasse contuentes, reversi sunt in faciem se a tergo prementium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:7)
Verum rex, audita hac vociferatione, a latibulo et insidiis velociter exsurgens, militibus in tergo adfuit, plurimam caedem exercuit, quousque Sarraceni victi et attriti fugam arripientes, Sur viam remensi non prius portas introierunt quam ducenti ex eis capti et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:5)
quarum duae majoris virtutis et multitudinis post tergum custodiam agentes, sed nimium rebus et hominibus occupatae, a longe plus milliari subsecutae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:4)
Etiam deserta loca vastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae [0708A] mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum venisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac gravissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus hujus maris refocillati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:5)
"Sumentes scutum fidei, in quo possitisomnia tela nequissimi extinguere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 73:4)
"Sumentes scutum fidei, in quo possitis omniatela nequissimi ignea extinguere, " et de qua etiam dictum est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 282:3)
Capiti autem nostro a tergo cervix proxima, dextera laevaque brachia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:3)
laudans eo quod id potissimum decori convenerit, ut ductus quosdam vel exitus cuniculorum nostrorum a tergo averteret;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION