라틴어 문장 검색

si tumor vicit, imponenda est vel lenticula, vel marrubium, vel oleae folia ex vino cocta, sic, ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paulum adjiciatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 3:4)
deinde, ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis, et incoquuntur, visci crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 6:8)
quae per se singula primum teruntur, deinde juncta iterum melle adjecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 11:3)
spumae argenti p. )-(. V. quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:12)
Deinde, sive os sive rasa est, nitro bene trito respergenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:6)
si usque eo tumebit ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula, vel folia vitis contrita et cum recenti vel butyro vel adipe anserina mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:2)
haec fortunatus nimium Titanius ales regna colit solusque plaga defensus iniqua possidet intactas aegris animalibus oras saeva nec humani patitur contagia mundi, par volucer superis, stellas qui vividus aequat durando membrisque terit redeuntibus aevum, non epulis saturare famem, non fontibus ullis adsuetus prohibere sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix2)
teritur neglectae gratia formae cum proprio reditura viro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae108)
tum super insultans avidus languentia curru membra teri multumque rotae sparsere cruorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia54)
Vulturnusque rapax et Nar vitiatus odoro sulphure tardatusque suis erroribus Ufens et Phaëthonteae perpessus damna ruinae Eridanus flavaeque terens querceta Maricae Liris et Oebaliae qui temperat arva Galaesus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:128)
arva teruntur Dalmatiae;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:45)
teritur nullo cultore cacumen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:76)
sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
certe Proserpina nomen dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu suppliciis inclusa teror!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:46)
iurata deorum maiestas teritur;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:109)

SEARCH

MENU NAVIGATION