라틴어 문장 검색

suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:9)
Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:1)
Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:2)
Vtro modo uero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam laesit, donec integrum os relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 5:1)
eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama [id est lepis] a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:6)
neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum * longa testa iunguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 2:3)
1815. 332, 31 expellit [eaquc fere quia testa tennis et angusta est λεπίσ id est squama, Graecis nominatur], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1836)
9 p. 173 et 167, 2. *175, 35 spuma argenti concoquitur, omnes.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).939)
vel cum rosa cerussa, spumave argenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:5)
fomentisque, sed protinus validioribus, totum corpus circumdare convenit, maximeque involutis exstinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:6)
Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso, vel argenti spuma, vel cimolia creta, vel etiam subinde horum pulvere respergendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:5)
ex ore spumae moventur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 1:3)
Distat tamen hic casus, eo quod neque oculi vertuntur, nec spumae profluunt, nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 2:4)
Glutinant vulnus myrrha, tus, gummi, praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, cardamomum, bulbi, lini semen, nasturtium, ovi album, gluten, ichthyocolla, vitis alba, contusae cum testis suis cochleae, mel coctum, spongia vel ex aqua frigida, vel ex vino, vel ex aceto expressa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, II Quae vulnus glutinent. 1:1)
Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION