라틴어 문장 검색

habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra uia domo publica.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:1)
Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset, ab uniuersis conclamatum est non esse eum consulem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 2:7)
qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:2)
quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 4:1)
multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 5:1)
Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat occisus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 5:4)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)
solis uirginibus Vestalibus locum in theatro separatim et contra praetoris tribunal dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 3:1)
athletarum uero spectaculo muliebre secus omne adeo summouit, ut pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis diei matutinum tempus edixeritque mulieres ante horam quintam uenire in theatrum non placere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 3:2)
nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 4:2)
' eisdem praetextatis adhuc assurrectum ab uniuersis in theatro et a stantibus plausum grauissime questus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 2:4)
postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento conclauia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:3)
cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:1)
ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:2)
hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio interdum obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION