라틴어 문장 검색

Et cum Sebastiano auctore quidam protinus eundum ad certamen urgerent, Victor nomine (magister equitum) Sarmata sed cunctator et cautus, eadem sentientibus multis, imperii socium exspectari censebat, ut incrementis exercitus Gallicani adscitis, opprimeretur levius tumor barbaricus flammans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 6:1)
Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est ἐν πεδίοισι Μίμαντοσ ἀγαιομένοιο ̓́Αρηοσ, ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 8:2)
Exit qui latuit, timidum sic lenit amicum:
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:14)
Natum cauta parens monitu premunit amico, Vt lateat, nec sit in sua dampna uagus.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:2)
Audet in audacem timidus, fortique minatur Debilis, audendi dum uidet esse locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De mula et musca 39:10)
Cauta bouem uitulumque manus supponit aratro.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:6)
Sic domat indomitum domitoque boue cautus arator, Sic ueterem sequitur iunior ille bouem.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:12)
Sic ait et timidum mulcet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:80)
Cunctanter ad timide denique sermone prolato,
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:3)
proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:2)
"Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum, immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:85)
"Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditum mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:6)
Repentino malo perturbatus adulescens quamquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:1)
Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes, ullas in asino suspicantibus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:1)
At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION