라틴어 문장 검색

promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat supercilia distendit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 7:1)
quocirca sermonis pompa Romani, si qua adhuc uspiam est, Belgicis olim sive Rhenanis abolita terris in te resedit, quo vel incolumi vel perorante, etsi apud limitem [ipsum] 3 Latina iura ceciderunt, verba non titubant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 2:1)
est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 2:2)
causa fuit evocationis titubans ecclesiae status, quae nuper summo viduata pontifice utriusque professionis ordinibus ambiendi sacerdotii quoddam classicum cecinit, fremit populus per studia divisus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 1:2)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
Omnia tamen pandentur, non dico si cecideris, sed si titubaveris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 459)
distendet spicis horrea plena Ceres, oblitus et musto feriet pede rusticus uuas, dolia dum magni deficiantque lacus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 541)
reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 249:2)
distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 174:1)
consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 593:1)
et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter irrumpere conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 337:1)
illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, ut ipsae solae ventres distendant suos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 111)
Sed simillimas dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat, ne titubet, si exquiret ex ea miles.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2140)
Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, ne quid, ubi miles venerit, titubetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 3122)
dispennite hominem divorsum et distendite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 144)

SEARCH

MENU NAVIGATION