라틴어 문장 검색

Ex maiore pro Caecina, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 186:2)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
togatis excellit Afranius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 101:1)
Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장4)
Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장4)
Praeterea imperauit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장3)
apud negotiatores, quorum magna multitudo Vticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장15)
Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장10)
Non adtingam tragicos nec togatas nostras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:4)
Multi enim sunt ex his togatis, quibus pax operosior bello est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:1)
Quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 7:2)
Omnia animalia dialectica nasci oportet, ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:3)
Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, quae omni civili bello gravius togatam civitatem confecit ;
(세네카, 행복론, Liber III 110:3)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
Inter istos quos togatos vides nulla pax est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION