라틴어 문장 검색

id aliis quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi armenta sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장3)
at Pomponius multa morum elegantia et ingenio inlustri, dum adversam fortunam aequus tolerat, Tiberio superstes fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 8장6)
ille nisi lacesseretur modestiae retinens non modo rettudit collegam sed ut noxium coniurationis ad disquisitionem trahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장3)
et quia incusabatur facile toleraturus exilium delecta Lesbo, insula nobili et amoena, retrahitur in urbem custoditurque domibus magistratuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장5)
tum Taurus Statilius, quamquam provecta aetate, egregie toleravit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장8)
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장3)
sed maxime in lubrico egit accepta in matrimonium Iulia, impudicitiam uxoris tolerans aut declinans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장5)
multos militia, quosdam exercendo agros tolerare vitam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장6)
quis subactus miles, et quia pluris per provincias similia tolerabantur, componit occultas litteras nomine exercituum, precantium imperatorem, ut, quibus permissurus esset exercitus, triumphalia ante tribueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장8)
sed coniunx gravida primam utcumque fugam ob metum hostilem et mariti caritatem toleravit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장2)
nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장10)
quippe Syria transmotae legiones, pace longa segnes, munia castrorum aegerrime tolerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장2)
crimen, periculum, omnia potius toleraturum, quam veterem ac domi partam dignationem subitae felicitati submitteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장11)
ferebaturque copiosa et molli vita secretum illud toleravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION