라틴어 문장 검색

et multo sopor ille gravissimus exstat, quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se corpora conturbant magno contusa labore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:12)
Nos vero, ut et honorem sacris feriis haberemus et vitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile verteremus, convenimus diem totum doctis fabulis velut ex symbola conferendis daturi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 7:1)
Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 25:1)
Tunc consanguineus Leti Sopor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 11:1)
idem corporis torpor ambobus, eadem linguae titubatio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:3)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)
si conscius ensis adacti Stat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artus Adligat atque animum subducto robore torpor, Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:21)
Aequora lenta iacent, alto torpore ligata.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:27)
Cum te raperet mare, corpora segnis Nostra sopor tenuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:65)
Nocte sub extrema, pulso torpore quietis, Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:6)
Tamen omnia torpor Pectora constrinxit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:4)
Exigit a miseris tristes victoria poenas, Sibilaque et flammas infert sopor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:26)
hoc potuit coelo pelagoque minari Torporem insolitum, mundoque abducere terram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:14)
Quam sopor, aeternam tracturus morte quietem, Obruit haud totam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION