라틴어 문장 검색

vivo de pumice fontes roscida mobilibus lambebant gramina rivis silvaque torrentes ramorum frigore soles temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:51)
fixo tacuit torrente vorago.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:192)
haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens saxa rotat volvitque nemus pontesque revellit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:136)
Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 10:2)
Rursus exilis terra et acclivis torrensque aestu, vel quae vehementibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 3:1)
Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fiuvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defatigasset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 4:1)
et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum adcrescente unda, intrepidi transiere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장4)
igitur proxima aestuaria aggeribus et pontibus traducendo graviori agmini firmat, atque interim repertis vadis alam Canninefatem et quod peditum Germanorum inter nostros merebat circumgredi terga hostium iubet, qui iam acie compositi pellunt turmas socialis equitesque legionum subsidio missos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장2)
at Corbulo provinciam ingres- sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장2)
consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장3)
quo torrente, quo impetu saeculum nostrum defendit!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 1:2)
loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetemptare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 2:2)
Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:1)
nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 5:1)
quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION