라틴어 문장 검색

populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et hoc amplius centenos pro mora.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:3)
reliquit et 'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praeterea poema quod inscribitur Iter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 5:1)
id quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in publicum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:3)
quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res expediretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:2)
totidem mares, Nero et Drusus et C. Caesar.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 7장 1:4)
elisi per eum tumultum uiginti amplius equites R., totidem matronae, super innumeram turbam ceteram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:3)
retiari tunicati quinque numero gregatim dimicantes sine certamine ullo totidem secutoribus succubuerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 3:1)
'adiciamus,' inquit, 'uitae et hanc noctem,' his ipsis totidemque uerbis, uetuitque uim cuiquam fieri;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 1:2)
in hunc postea deprecantem non ultra uerba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:3)
nec res fefellit, quando totidem annis parique temporis spatio utrique imperauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 25장 1:3)
cuius breui compos et ad perdomandam Iudaeam relictus, nouissima Hierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem sagittarum confecit ictibus, cepitque ea natali filiae suae tanto militum gaudio ac fauore, ut in gratulatione imperatorem eum consalutauerint et subinde decedentem prouincia detinuerint, suppliciter nec non et minaciter efflagitantes, aut remaneret aut secum omnis pariter abduceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 5장 2:1)
Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non temere alias.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 3:1)
quippe Persis quoque in totidem dies discriptus est annus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 12:2)
In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 7:1)
Spondere pro se tot cicatrices, totidem corporis decora:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION