라틴어 문장 검색

Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotavi quae commutanda, quae eximenda arbitrarer.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:1)
Est via Tiburtina intra primum lapidem - proxime adnotavi - monimentum Pallantis ita inscriptum:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 2:1)
Itaque illam tragoediam, hanc appellare comoediam soleo, illam quod quasi cothurnis, hanc quod quasi socculis sustinetur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 3:2)
Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 5:3)
intellego enim me, dum veniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaveras incidisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:2)
Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 4:1)
Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 188)
Venit et ingenti violenta Tragoedia passu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 16)
Nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 119)
'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit, 'Me premis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 123)
Exiguum vati concede, Tragoedia, tempus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 147)
omne genus scripti gravitate tragoedia vinci . haec quoque materiam semper amoris habet, num quid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1177)
est et in obscenos commixta tragoedia risus, multaque praeteriti verba pudoris habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1191)
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula, aureis quae Christus illic adnotavit litteris, sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.1)
quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro, quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas, carminis leges amor aureorum nominum parvi facit, et loquendi cura de sanctis vitiosa non est nec rudis umquam, plenus est artis modus adnotatas nominum formas recitare Christo, quas tenet caeli liber explicandus tempore iusto, octo tunc sanctos recolet decemque angelus coram Patre Filioque urbis unius regimen tenentes iure sepulcri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.35)

SEARCH

MENU NAVIGATION