라틴어 문장 검색

harum coloniarum accolae indigenaeque, a Senatu Anglico, aliquod indicium, quod, tyrannidem hane diram Anglis praecipue datam demonstret probetque, certe postulare summoque jure petere debent:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.43)
Senatus, autem Britannicus, immoderata imperii libidine incensus, quam justitiae non solum adversam, sed ne regni quidem ipsius Anglici formae consonam esse novit, successumque felicem, in genere quovis certaminis, in quo justi verique ratio habita sit, desperans, colonias hasce vi in servitutem redigendi consilium crudele cepit, inivitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.45)
FUTURUM bellum in Novo Eboraco, provincia prope centrali, felicius geri, exercitus cibariorum genere omni ex insulis vicinis commodius instrui, et classe Anglica facilies defendi, potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.7)
Ob eas causas, Bostoniam vacuefacere, copiasque omnes Novi Eboraci cogere, jamdudum in Senatu Anglico statutum fuerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.8)
" Alteris denuo literis, eadem de re, ad Washingtonium missis, colloquium perlongum eum inter et Patersonium, praefecti apud exercitum Anglicum tunc temporis vice fungentem, habitum, in quo Patersonius, " curatores de pace transigenda auctoritate magna donatos esse dixit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.24)
- Duces Anglici Insulam Longam oppugnare constituunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.47)
Ex parte Anglica, trecenti fere interiere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.53)
Carletonius, eques Anglicus, Canadae Gubernator, ad Ticonderogam recuperandam animum intendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.16)
Expositis militibus Americanis, propugnaculum obsidebant, quod, tamen, Prestonius, praefectus Anglicus, fortissime defendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.25)
Britones Insulae longae potiti, copias ad continentem Novumve Eboracum, pro arbitrio, trajicere poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.33)
Omnem igitur, belli apparatum ad trajectum proximum amovit, duodecimque hominum millia ad septentrionalem Insulae Eboracensis partem constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.35)
Quo consilio cognito, fluvium septentrionalem Washingtonius trajecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.22)
navesque Anglicas, quae fluenta septentrionalia navigare consueverant, ab hoc propugnaculo impediri posse confidebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.27)
at priusquam apparatus bellicus amoveri poterat, Cornwallis, Comes Britannus, cum sex hominum millibus flumen septentrionale trajecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.29)
Id ideo fiebat, ut trajectus facilior, et Washingtonium vexandi facultas major esset, utpote qui, unde primum peteretur, omnino nesciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.49)

SEARCH

MENU NAVIGATION