라틴어 문장 검색

Gelidus nutricis in artus ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto vertice canities rigidis stetit hirta capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:6)
Aridus e lasso veniebat anhelitus ore, metaque erat longe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:10)
Me tremor invasit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:5)
Hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:9)
Inque foro circumque domos et templa deorum nocturnos ululasse canes umbrasque silentum erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:7)
Attamen interdum etiam impediunt quominus angorem, tremorem, laetitiam alterius, una cum ipsius complicata personae experientia, directo attingamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:8)
nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves invehit alites, quae, difflata in humum cum semel agmina fluxerunt, reduci non revolant fuga.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae31)
prorumpunt alacres caecoque errore feruntur, qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.32)
" Volgi quae vox ut venit ad auris, obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:10)
tum creber anhelitus artus aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:14)
hic membris et mole valens, sed tarda trementi genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:6)
Gelidus Teucris per dura cucurrit ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:13)
Talibus Allecto dictis exarsit in iras, at iuveni oranti subitus tremor occupat artus, deriguere oculi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:1)
fessos quatit aeger anhelitus artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:18)
Cur ante tubam tremor occupat artus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION