라틴어 문장 검색

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem et tanto penitus traxit suspiria motu, ut pariter pectus positamque in pectore forti aegida concuteret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 62:1)
utque deam vidit formaque armisque decoram, ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:7)
Effluxere urnae manibus sanguisque reliquit corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:4)
Idem ego cum subii convexa foramina terrae supposuique ferox imis mea terga cavernis, sollicito manes totumque tremoribus orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:12)
Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque et ieiuna Fames.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 81:2)
Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:5)
Myrrha, patre audito, suspiria duxit ab imo pectore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:1)
Gelidus nutricis in artus ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto vertice canities rigidis stetit hirta capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:6)
Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos, talibus adloquitur, referens suspiria, dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:8)
Me tremor invasit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:5)
Hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:9)
Inque foro circumque domos et templa deorum nocturnos ululasse canes umbrasque silentum erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:7)
Attamen interdum etiam impediunt quominus angorem, tremorem, laetitiam alterius, una cum ipsius complicata personae experientia, directo attingamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:8)
"abducta genitor si virgine mussans tristius ingemuit, non ille inpune dolorem prodidit aut confessa nimis suspiria traxit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권149)

SEARCH

MENU NAVIGATION