라틴어 문장 검색

Triclinia verna et autumnalia ad orientem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장6)
namque ex his quae propria sunt, in ea non est potestas omnibus intro eundi nisi invitatis, quemadmodum sunt cubicula, triclinia, balneae ceteraque, quae easdem habent usus rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장2)
cum autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam in itineribus, clivis, scalis, quod in his saepius alii aliis obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장41)
circum autem in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellae familiaricae constituuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장8)
praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장16)
nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장17)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장19)
compita grata deo, compita grata cani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권74)
pagos et compita c. per quadrivia - quae compita appellantur ab eo, quod multae viae in unam confluant - et villas, quae pagi ἀπο` τῶν πηγῶν appellantur, id est a fontibus, circa quos villae consueverant condi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3821)
habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION