라틴어 문장 검색

genitor, non indigus aevi, non nimius, trinisque decem quinquennia lustris iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque non sinit, o Pylias aevi transcendere metas et Teucros aequare senes, o digne videre me similem!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum93)
"nec quae fortuna relictis nosse datur, iam plena quater quinquennia pergunt, si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권170)
Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:5)
apud quem triennio exulans fidem cognouit ac suscepit ueritatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.12)
NEC silentio praetereundum, quod ante triennium per reliquias eius factum, nuper mihi per ipsum, in quo factum est, fratrem innotuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].2)
triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 224:1)
nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 220:1)
Veientibus annorum viginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 380:1)
simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae gentis populo, praesidium ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 535:1)
Aemilius dictator censurae honorem, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensum spatio finit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha12)
namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit, et dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summos constiterat umbone ictum deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 503:3)
creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset, id quod superesset triennio aequis pensionibus persolveretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 366:1)
eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 372:4)
per quinquennium soli magistratus fuissent, pertulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha7)
semunciarium tantum ex unciario fenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 280:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION