라틴어 문장 검색

postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 18:1)
vos contra me duce, ut Falerios Veiosque captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, modo trigeminae victoriae triplicem triumphum ex his ipsis Volscis et Aequis et ex Etruria egistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 78:1)
nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 619:1)
litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 232:1)
inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 659:1)
tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 663:1)
Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 389:1)
ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei commemorationem ordine edit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 417:1)
Io, io te te, turanne, te te ego, qui imperitas Pseudolo, quaero, quoi ter trina triplicia, tribus modis tria gaudia, artibus tribus tris demeritas dem laetitias, de tribus fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 424)
ita X sonitus propter translationes in generibus efficiunt triplicem modulationum varietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장33)
Si particularum, ex quibus corpus attractivum componitur, vires in recessu corporis attracti decrescunt in triplicata vel plusquam triplicata ratione distantiarum a particulis:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 5:1)
Hic legitur tamen obscure tenuique figura Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas, Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo, Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor, Unus in usya, personis trinus, in uno Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:16)
Petrus trinam nega- tionem trina confessione delevit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:5)
ob quam triplicem potestatem triformem eam triplicemque finxerunt, cuius in triviis templa ideo struxerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 51110)

SEARCH

MENU NAVIGATION