라틴어 문장 검색

ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장6)
sin autem oblonga fuerit, longitudo et latitudo componatur, et summae compositae eius dimidia pars sub lacunariis altitudini detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장4)
in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장2)
altitudines omnium conclaviorum, quae oblonga fuerint, sic habere debent rationem, uti longitudinis et latitudinis mensura componatur et ex ea summa dimidium sumatur, et quantum fuerit, tantum altitudini detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장41)
cumque venerit ad moenia, efficiatur castellum et castello coniunctum ad recipiendam aquam triplex inmissarium, conlocenturque in castello tres fistulae aequaliter divisae intra receptacula coniuncta, uti, cum abundaverit ab extremis, in medium receptaculum redundet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장6)
in qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장22)
Si vero ter eum totum contineat et eius mediam partem vel tertiam vel quartam, dicetur triplex sesqualter, triplex sesquitertius, triplex sesquiquartus et eodem modo in ceteris;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:10)
Vocabunturque hi secundum proprias partes duplex superbipartiens, vel duplex supertripartiens, vel duplex superquadripartiens, et rursus triplex superbipartiens et triplex supertripartiens et triplex superquadripartiens et similiter, ut, viij ad iij comparati faciunt duplicem superbipartientem, et xvj ad vj et omnes, quicunque ab viij incipientes octonario sese numero transgrediuntur, comparati ad eos, qui a tribus inchoantes ternaria sese quantitate praetereunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superpartiente. 1:4)
Nec me pastoris Hiberi forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION