라틴어 문장 검색

trudit propellit, effundit in folia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3351)
clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS19)
Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 8:2)
Mihi quidem etiam Democritus vir magnus in primis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigavit, nutare videtur in natura deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:1)
in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 25:2)
Puncta AEquinoctialia regredi, & axem Terrae singulis revolutionibus nutando bis inclinari in Eclipticam & bis redire ad positionem priorem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 2:1)
Patet per Corol. 20. Prop. LXVI. Lib. I. Motus tamen iste nutandi perexiguus esse debet, & vix aut ne vix quidem sensibilis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 3:1)
sic vita truditur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:4)
Acclamat populus scurram multo similius Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.17)
Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:2)
Ac mihi domus ipsa nutare, convulsaque sedibus suis ruitura supra videtur, licet adhuc posteros habeat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 8:1)
dum bene dives ager, cum rami pondere nutant, adferat in calatho rustica dona puer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 14:4)
Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense qua collo est confine caput, saxoque cruentum deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:3)
sic animus vario labefactus vulnere nutat huc levis atque illuc momentaque sumit utroque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:5)
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento, excussit tandem sibi se;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION