라틴어 문장 검색

nos, propter inhibitionem quandam pronuntiandi et principia certa ponendi donec per medios gradus ad generalissima rite perventum sit, suspensionem quandam judicii tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:2)
et frigora tuentur carnes a putrefactione, non minus quam ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:3)
et licet infinitis modis vellicentur et provocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:6)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
Muneris tui iura constanter tueare, neque propterea lites te iurisdicitone facile move.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:22)
Nullo omnino corpus, sive sit illud naturale sive politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:2)
Etiam qui sermonis familiaris dignitatem tueri cupit, aliis vices loquendi relinquat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:8)
Etenim fieri non potest ut iuvenis per omnia decus tueatur, nisi forte iuventutem ipsam ad supplementum decoris assumas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:12)
Hoc enim confidentiam parit, et omnem lapidem movebunt quo veluti praescriptionem tueantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:10)
Inter aequales de familiaritate sollicitum esse nihil opus est, quare reprime te paululum et dignitatem tuam tuere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:19)
Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:14)
Mox percontatur rex, qualiter hos tueatur, Presidio Martis uel spe cuiuslibet artis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:4)
Sed dominantis heri datur hunc uis tanta tueri, Prosit ut omnino generi nichil inde ferino.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:2)
Sed uenatoris non inmemor ille furoris, Insiluisse datur frutices, ut se tueatur, Sospes et intactus siluae munimine factus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:11)
Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION