라틴어 문장 검색

Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장11)
Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in finito diu lacrima cum pituita profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장13)
Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior vel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장22)
Idem sphaerion vetusti ulceribus et vix ad cicatrices venientibus optime succurrit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장264)
Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur, ne aut cavae aut crassae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장276)
At si crassae cicatrices sunt, extenuat vel smilion vel Canopite collyrium, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장284)
Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장297)
Utilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime (32, 33) quaeque ad extenuandas cicatrices supra (25B) comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장364)
Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장387)
Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto vino per oricularium clysterem eluere, et tum infudere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장77)
Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장22)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장24)
Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장12)
Si tumor vicit, inponenda est vel lenticula vel marrubium vel oleae folia ex vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장9)
Ubi consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장144)

SEARCH

MENU NAVIGATION