라틴어 문장 검색

Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
Inter haec et festorum votorum tumultum paulatim progressi iam ripam maris proximamus atque ad ipsum illum locum, quo pridie meus stabulaverat asinus, pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:6)
vitant rixas publicas et tumultus fori
(ARCHIPOETA, IV42)
Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine nihil timere.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:6)
Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum scripturas quid in vero sit perquiramus.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 5:5)
nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:4)
Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissaque displicuit, tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimantes Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeavit.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:7)
Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor, non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 14:3)
Quo modo enim contemnerem et inpunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus existeret, quantus me absente etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 1:3)
Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant dei verbum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 8:3)
Venit ad senatum postridie matrum familias caterva.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 11:1)
Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 4:1)
Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se atque in palude proxima delituit et frustra requisita perisse credita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 8:1)
Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 12:1)
Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION