라틴어 문장 검색

Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque praeacuta frusta nudis invadens pedibus enitebar, ac ne suetis saltem cibariis ventrem meum replere poteram;
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:5)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
nisi prius fuerit venter bene satur;
(ARCHIPOETA, IV58)
sicut illi faciunt, quorum deus venter.
(ARCHIPOETA, IV128)
Postridie vero, cum inluxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut eius tantum voce uterentur et dicerent:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:1)
ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem et qui ventrem sequeretur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:8)
Quorum deus venter, cum idem alio loco dixerit:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:7)
Esca ventri et venter escis;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:8)
Haec est uberior fecundiorque felicitas non ventre gravescere sed mente grandescere, non lactescere pectore sed corde candescere, non visceribus terram sed caelum orationibus parturire.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem7)
Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIV 3:1)
Nam unum me puero venter erat solarium Multo omnium istorum optimum et verissimum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:3)
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 4:2)
Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus ut famem longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 5:1)
Ea ventris conpressione esuritionem posse depelli creditum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION