라틴어 문장 검색

nam quod decet, fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 9:3)
Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret -, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장5)
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장1)
pauci interiere, plerosque uelocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장6)
Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장7)
Dein duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장5)
mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장8)
Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia remouistis:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장83)
Ac primo mediocria gerebat, existimans Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장2)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장17)
at finis meos aduersum armatos armis tutatus sum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장13)
Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novimus, illa, ad quae transituri sumus, nescimus, qualia sint, et horremus ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:5)
Istuc dementis alienatique, non fortis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 24:9)
inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION