라틴어 문장 검색

Media mundi tempora, quoad scientiarum segetem uberem aut laetam, infelicia fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:9)
unde illi vineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:10)
Quod si quis id sedulo agat, ut calorem ignis attemperet et reducat ad gradum moderatiorem et leniorem (quod multis modis facile fit), deinde etiam inspergat et admisceat nonnullam humiditatem, maxime autem si imitetur calorem solis in inaequalitate, postremo si moram patienter toleret (non certe eam quae sit proportionata operibus solis, sed largiorem quam homines adhibere solent in operibus ignis), is facile missam faciet heterogeniam illam caloris, et vel tentabit vel exaequabit vel in aliquibus vincet opera solis, per calorem ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:14)
Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa fomitem largior, vertice autem (inimicante aere, nec suppeditante fomite) acutior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:6)
Nam hi duo sensus sunt informativi ad largum, atque de communibus objectis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 380:9)
Aquae largae non facile corrumpuntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:9)
Quae quidem tres rotae, si recte progrediantur, aestus divitiarum erunt uberiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 16:3)
Neque male factum esset, si quis earum conficeret uberiorem catalogum, quoniam nihil rebus obest magis quam quod astuti recipiantur pro prudentibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:5)
Sumptus itaque largiores occasionis et rei dignitate commensurandi sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:3)
vigiliis et somno largiori insuescas, sed somno magis;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:27)
Plantatio regionum non absimilis est plantationi sylvarum, in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum vicesimum, verum fructus uber et locuples in fine operis expectandus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:8)
Censeat ut gnarus, quid largo distet auarus, Inter eos ortum, quod adhuc contingere portum Non poterat tutum, fuerat nec ante solutum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:7)
Vas quoniam largi fuerat sine tegmine spargi, Non fuit his menti, sed ali de uase fluenti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:11)
"O mi fida comes dulcisque per omnia fomes, Munere cuius ego iam longo tempore dego, Actenus his largis quas ficubus arbore spargis, Atque tuis micis tecum refouebar amicis!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:8)
MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION