라틴어 문장 검색

reputate uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam:
(아풀레이우스, 변명 88:9)
namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuit loco demouere.
(아풀레이우스, 변명 97:16)
quippe lubrico uolumine indepti reuinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus uel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac retentores suos toto corpore oblidere.
(아풀레이우스, 플로리다 6:2)
"Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare"
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:5)
"Non obnitimur, nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum vitae spatium deprecamur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:62)
"Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:21)
"Nec possum repperire cur iustae ultionis, qua contra latronse deterrimos commotus sum, nunc istum reatum sustineam, cum nemo possit monstrare vel proprias inter nos inimicitias praecessisse ac ne omnino mihi notos illos latrones usquam fuisse;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:22)
"Totum per orbem Venus anxia disquisitione tuum vestigium furens animi requirit teque ad extremum supplicium expetit et totis numinis sui viribus ultionem flagitat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:10)
"Nam ego arbitror latrones,, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere, ac ne ipsam quidem saepe et aliis damnosam ultionem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:9)
"Quem nunquam profecto vidissem, vocem quiret humanam dare meaeque testimonium innocentiae perhibere posset;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:15)
"felix Hercule et ter beatus qui vitae scilicet praecedentis innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium, ut renatus quodam modo statim sacrorum obsequio desponderetur."
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:5)
super eos irruens ultione stragis.
(ARCHIPOETA, IX136)
Sic autem mihi dominum et Christum testem facis innocentiae et caritatis et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possum.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:4)
et quid M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, ita dictitat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 1:3)
I. POSTQUAM Richardus eius nominis Tertius, de facto rex sed titulo et regimine tyrannus, atque ita hucusque appellatus et habitus, ultione divina exulis expeditionem fortunante, in praelio apud Bosworth victus fuisset et interfectus, successit ei in regno comes Richmondiae, exinde rex Henricus Septimus appellatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION