라틴어 문장 검색

νοτίσ enim Graece umor nominatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:3)
Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 4:1)
omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud Mentis et Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:3)
Terrenis quotiens flatibus aucta
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 4:1)
Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:8)
Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:7)
Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:1)
Dissice terrenae nebulas et pondera molis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 25:1)
Terrenas habitans libido mentes:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 3:1)
Humanas uero animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam cum terrenis artubus colligantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:10)
Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 12:1)
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장1)
Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium199)
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu novantur, in metu esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장19)
Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἌΦΘΑΣ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION