라틴어 문장 검색

Cum sine doctrina nil proficiat medicina, Nec sine doctrina fugiat lepus ora canina, Nec sine doctrina pupem ferat unda marina, Nec sine doctrina panem det trita farina.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:1)
Et piscis liquidis deprehenditur arte sub undis, Et pedibus siccis permare currit homo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:4)
Saepe etiam aliqui claudunt oculos, si quid profundae volunt nisu cogitationis eruere, oculorum impedimenta vitantes.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:11)
Et ipse sui est gubernator, et ipse vitae hujus jactatur profundo, quamdiu in salo isto, tamdiu inter naufragia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:11)
Quam profunda latent mysteriorum secreta in litteris!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:7)
Quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae, quam ut in venis quibusdam verborum simplicium deprehendas atque haurias ubertatem gratiae spiritalis?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:18)
Intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:5)
quod autem ad rationem profundam attinet, peccantes admonet ad poenitentiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:5)
quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis regimen impertiat, responsa proferat, per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:10)
ut totum corpus tanto et tam profundo vitiorum fluvio mergatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:4)
Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
Sed jam salva expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:18)
sinit ut in profundo substantiae virtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus impassibilis perseveret, immunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatui obnoxii, reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:8)
Verum si altius spectandum putes, caro nostra diversis agitatur et freti modo fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, nunc gaudio, nunc dolore jactatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:7)
nec enim poterant non mori quos tanti diluvii unda demerserat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION