라틴어 문장 검색

Rex, hoc audito, protinus obducto pectori clypeo et hasta arrepta, cum decem sociis via cepta ac nimium festinata, in hostes tetendit, metuentes ne forte aliqua fama ab hac via declinarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:14)
Inter hos dum feram hanc ad montana festinantem armiger nobilissimi juvenis Arnolfi, probi equitis [0654D] ac principis de castello Aldenardis, acrius urgeret et feram assequi ferveret, cingula equi illius in eadem cursus contentione rupta sunt, et sic ab equo corruens prostratus humi ab insecutione quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:1)
Equus vero illius circum vociferantium strepitu attonitus, ad montana rapido cursu et immoderato tetendit, nullius approximationem aut comprehensionem patiens, donec inter fauces montium evadens, non ultra comparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:2)
Sarraceni autem et Arabes videntes viros formidine defecisse, fugamque arripuisse, non parce equos urgentes fugitivos insequuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:1)
[0661B] Sic tandem his gravi insecutione urgentibus, his vero in grandi pressura portam obtinentibus, quidam Christianorum lento cursu tardiores exclusi, ante januam et urbis muros armis impiorum gentilium occubuerunt et ad quadraginta ibidem decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:6)
et maritima relinquens, quindecim sociis adolescentulis in armis et equo peritissimis et caeteris [0665C] electis, ad montana tendens, totum exercitum et vires Turcorum explorare audacter praecessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:4)
- Rex, Turcis fuga dispersis, convocato exercitu, Hierosolymam tendit, et in cavite jejunii morem cineris implevit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 51:2)
- De reconciliatione Boemundi cum rege Graecorum, data per ipsum licentia Jerusalem tendentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 87:2)
Die vero agnita, rex castra movit ab obsidione, et Accaron tendens, in montanis hac die moram fecit, ac arte venatoria recreatus, solito more et cursu canum apros vexans, circiter quinque cepit, curas et casum suorum interim oblivioni dans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 100:2)
- Qualiter ducenta miltia Turcorum Turbaysel obsidentes, et Antiochiam tendentes, Gozelinus comes insecutus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 75:3)
Tankradus nunc amplius et validius quam solebat hostes in praesidio urgebat, et scutorum testudine ad eos introrsus venire facie ad faciem contendebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:4)
Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet vociferatione magna, universi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad vada praedicti fluminis, et undis involuti et suffocati perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:8)
Victa precor genibusque tuis regalia tendo Brachia quid deceat, non videt ullus amans.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:1)
Servorum culpa cum te dolor urget in iram, Ipse moderare, tuis ut parcere possis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 110:1)
Unde alibi idem dixit, Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION