라틴어 문장 검색

illic iniussae veniunt ad mulctra capellae refertque tenta grex amicus ubera nec vespertinus circumgemit ursus ovile nec intumescit alta viperis humus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1619)
vinea submittit capreas non semper edulis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.29)
quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 126:1)
Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:7)
Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo Alta procelloso speculatur vertice Pallas, ceterae velo iubentur esse contentae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 2:5)
Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur po- testas ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:2)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:2)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:4)
Videre solemus inter matutina harenae spectacula tauri et ursi pugnam inter se colligatorum, quos, cum alter alterum vexarunt, suus confector expectat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 242:1)
"olim post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai, censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis, post speculi immanis pompam, quo se ille videbat hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli milia famosi ventris damnata barathro, his titulis princeps lectus similique labore Vespasianus erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
"Capreasque Tiberi et caligas Gai Claudi censura secuta est et vir morte Nero;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 51)
ad intellegendum saxei, ad iudicandum lignei, ad suscensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:5)
illud ignoro quomodo excuses, quod capreas, pecus simum, pariter et dammas in fugam pronos iacentibus animis pectoribus erectis, passibus raris crebris latratibus prosequuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:4)
"numquam ille imbelles Ossaea per avia dammas sectari aut timidas passus me cuspide lyncas sternere, sed tristes turbare cubilibus ursos fulmineosque sues, et sicubi maxima tigris aut seducta iugis fetae spelunca leaenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권52)

SEARCH

MENU NAVIGATION