라틴어 문장 검색

Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:8)
Multi praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.
(카이사르, 히스파니아 전기 9:6)
quo die ad oppidum capiundum accederent, se scutum esse positurum.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:7)
Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum… quorum [certamine] pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstravimus… levem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:12)
Ex hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:2)
non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:9)
Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:7)
Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 39:3)
Instruitur utrimque acies, ordine disposita magis Octaviana, paratior militum animis Vatiniana.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:7)
Pompei nomen in scutis inscriptum haberent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:9)
Marcellum contra Caesaris causam posse perducere, nomen Pompei ex scutis detraxerunt, Marcellum, qui se Caesaris causam defensurum profitebatur, ducem asciverunt praetoremque appellarunt et conventum sibi adiunxerunt castraque ad Cordubam posuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:3)
Pugnatur utrimque acriter, crebroque id accidit fortuna saepe ad utrumque victoriam transferente;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 62:5)
Sic cotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:3)
Pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime;
(카이사르, 내란기, 1권 57:5)
quod ille periculum sublato ad eius conatum scuto vitavit.
(카이사르, 내란기, 2권 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION