라틴어 문장 검색

nec se tanta in certamina fidit sufficere, inferna comitem ni sede Megaeram et consanguineos in proelia suscitet angues, ergo procul vacua concedit valle solumque ense fodit Stygio terraeque immurmurat absens nomen et - Elysiis signum indubitabile regnis - crinalem attollit longo stridore cerasten:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권31)
Iam tenet infernas magico stridore catervas, Iam iubet adspersas lacte referre pedem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 225)
tenet fama, fluitantem alveum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 53:2)
ad quorum stridorem odoremque et aspectum territi equi vanum equestre auxilium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 246:1)
hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, traducendi eos ratio inita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 53:1)
ex his quae in manu confricata fecerit stridorem, erit optima;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장4)
indignatum magnis stridoribus aeqvor a solita ex- clusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1621)

SEARCH

MENU NAVIGATION