라틴어 문장 검색

quoniam plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 4:3)
Alii hac eadem aqua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos et ita noxia animalia summovent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:5)
Urit enim lini campum seges, urit avenac, Urunt Lethaeo perfusa papavera somno.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 3:2)
hic iam robustius, quod solidioris glaebas diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestivis vaporatae resolvantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:3)
qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:4)
Namque is paulum gelatus in mulctra dum est tepefacta,rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,vel buxeis formis exprimitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:4)
Siccus etiam pulvis et cinis, ubicunque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietes re-ponendus est, ut sit quo aves se perfundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 4:1)
Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis praebetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 20:2)
nos innocenti sanguine Senecio perfudit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:5)
pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum uel lactuculae thyrsum aut recens aridumue pomum suci uinosioris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:5)
unguebatur enim saepius aut sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida aqua uel sole multo tepefacta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:2)
cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:2)
et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:7)
Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 3:2)
Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illud visurus, amplectitur perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION