라틴어 문장 검색

Ipse Pompeius, ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari volebat, totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore iniunxerat Caesari;
(카이사르, 내란기, 1권 4:5)
Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat agit;
(카이사르, 내란기, 1권 6:2)
pecunia uti ex aerario Pompeio detur.
(카이사르, 내란기, 1권 6:10)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Pompeium, qui amissa restituisse videatur, dona etiam, quae ante habuerint, ademisse.
(카이사르, 내란기, 1권 7:6)
Is reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat:
(카이사르, 내란기, 1권 8:4)
velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:5)
Pauca eiusdem generis addit cum excusatione Pompei coniuncta.
(카이사르, 내란기, 1권 8:8)
Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare sibique Pompeium commemorasse demonstrat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:9)
Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur, tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare possint.
(카이사르, 내란기, 1권 9:1)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit;
(카이사르, 내란기, 1권 10:2)
quae si fecisset, Pompeium in Hispanias iturum.
(카이사르, 내란기, 1권 10:7)
Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.
(카이사르, 내란기, 1권 10:8)
Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt;
(카이사르, 내란기, 1권 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION