라틴어 문장 검색

eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 235:1)
regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 614:1)
nocte moenia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit ut non moenia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 157:3)
aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 438:1)
Namque ea vera praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말7)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION