라틴어 문장 검색

Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis allibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:5)
Unico illi contubernio communem vitam sustinebant meque ad vasa illa compluria gestanda praedestinarant, quae domini regiones plusculas pererrantis variis usibus erant necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:5)
Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum, sicuti pars quae deest ei vaso non dimidiata dicenda est, sed dimidia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 6:1)
Neque mihi, inquit, aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:3)
etenim omnium regis subditorum Stanleius erat ditissimus, quod postea patuit, inventis in castello suo de Holt quadragina millibus mercarum in pecuniis signatis et vasis aureis et argenteis, praeter iocalia, supellectilem lautam, pecorum greges et armenta, et alia bona mobilia ingenti copia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:15)
Pars tamen poterat per iocalia aut per vasa aurea et argentea repraesentari, et ratio inita est quo pacto iuste et indifferenter aestimarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 9:3)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
vel per admissionem et exceptionem objecti reflexi, ubi percussio directa sit nimis fortis, ut solis in pelvi aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:3)
Locaveramus autem prius globulum in fundo pelvis, super quem campanula imponenda esset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:4)
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;
(불가타 성경, 아모스서, 6장5)
" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
(불가타 성경, 나훔서, 2장10)
Et dixit Dominus ad me: " Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti;
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장15)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장21)
Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장23)
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION