라틴어 문장 검색

Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, inrigari:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장245)
Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores venae exerceant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장248)
quae venas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장256)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장260)
Frequens curatio est venas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장261)
sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis venae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장262)
deinde cervice resoluta, qua notae sunt venae, incidere, et sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장265)
qui ibi venas in temporibus et in superiore capitis parte legunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장271)
neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis venis esse properandum, ne vel sanguis erumpat vel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장273)
Quemadmodum autem venae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum venero ad crurum varices, dicam (31).
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장275)
— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장48)
deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda . . . est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior vena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장56)
qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장58)
Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua vena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장8)
Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos cremasteras Graeci vocant, cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION