라틴어 문장 검색

— Galeamque ensemque vocati Accipiunt, quasi non sponte accepturi munus, quod erat damnum verecundiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:4)
Verecunde enim interrogasti, uter eorum praestantior, quandoquidem necessario is plurimum conlaturus sit qui ipse plurimum praestat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 3:3)
Quin age, inquit, Eustathi, verecundiam Avieni probi adolescentis iuva, et ipse publicato nobis quod inmurmurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 1:2)
Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:2)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Laurigeros domini, liber, intrature penates Disce verecundo sanctius ore loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, I1)
Cum siccare sacram largo Permessida posset Ore, verecundam maluit esse sitim, Pieriam tenui frontem redimire corona Contentus, famae nec dare vela suae.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXX2)
adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr8)
et verecunde agit Venus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2374)
et notandum regum esse breviloquium, ut multis in Vergilio locis probatur, feminarum verecundiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5614)
attigit ore et verecundiam reginae ostendit, et morem Romanum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7373)
et verecunde, quia de Pyrrho dictura est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3203)
dis sedem exigvam patriis pia et verecunda petitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2291)
satis autem Aeneas pie pollicetur, cum Tiberis verecunde poposcerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 762)

SEARCH

MENU NAVIGATION